Latin
NECESSARIAS ESSE AD OMNE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 407
Unproofread scanNot analysed yet
Tantum hos indicaui, ut studiosis adolescentibus fidem facerem, bonorum scriptorum cognitione non os tantum ac linguam, sed pectus etiam formari. Id opinor in consilio quondam Graecis fuit, cur Homerum familiariß. notum esse suis hominibus uoluerint. Solon enim &Pisistratus lege constituerunt, ut illius carmen ordine digereretur. Nam aureo illo seculo adhuc suarum partium Princi pes esse sentiebant, praestare, ne quod utile scriptum intercideret. Nunc regium nihil est, nisi idem sit ἀμουσον. Mox institutum est, ut à Rhapsodis seu Homeristis, publice in theatris decantaretur Homericum poema, ut diuino carmine iuuenum aures adsiduo personarent, essetque semper in promptu recte dicendi, iudicandique regula. Foelicißime cum Homero certauit ex Latinis Vergilius, planeque par, nisi fallor, utrique ed b utrique laus, siue dictionem spectes, siue sententiarum grauitatem, debetur. Quid Tragici, quàm mul tis exemplis tyrannorum mores &fata proposuere? Quid comoedia, nisi priuatae uitae speculum? In uniuersum quid praestare studiosis poëtica poßit, indicauit Fabius.