Latin
ORATIO DE GRADIBVS IN
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 43
Unproofread scanNot analysed yet
Nec enim tantum exemplo, &scandalis alijs nocent, propter quae male audit apud aduersarios Euangelij doctrina, &infirmorum animi offensi perturbantur, ac incipiunt dubitare de doctrina, aut certe eam minus reuerenter complectuntur, sed ex ijs dißidijs, postquam animi coeperunt inter ipsos alienari, foede uoluntatum dissensionem, sequitur etiam offensionum dißimilitudo, ultro amplectuntur occasiones inuicem insectandi, facile rapiunt in calumniam aliorum dicta, etiam bona aut certe tolerabilia, ut ea odio deprauent. Ab his initijs decurritur ad factiones &partes, &suam quisque sententiam pergit pertinaciter tueri, quibus potest modis, &aduersarium odiosißime criminari, quaedam etiam tantum ideo defenduntur, non quod uera esse uidentur, sed quia uoluptati est ab aduersario dissentire. Postea latißime uagantur factiones, dißidia ab authoribus excitata, non tantum urbes, sed totas terras occupant. Ita quaeda à priuata odia ulciscuntur, publica Ecclesiarum calamitate. Ac satis apparet hanc omnibus ferè temporibus extitiße originem hereseon &Schismatum, iam inde ab initio euulgati Euangelij, quod Diabolus ex ipso corpore Ecclesiae pulchre consentientis in uera doctrina, excitauit aliquos, qui propter priuatas cupi ditates, aut similes causas, ab animorum &uolunta tum dißensione, ad dissensiones de doctrina prouecti perpetua dißidia in Ecclesijs pepererunt. Quan a leuibus principijs excitatum est pestilens Arij incendium, quo postea omnes prope Orientis Ecclesiae conflagrarunt, quod in electione Episcopatus alius Ario praelatus fuerat.