Latin
M. D. XVIII
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 501
Unproofread scanNot analysed yet
Analytica posteriora, cum sint disponendi series, ac ut Simplicius Peripateticus ait, canon ac amußis artificiosae disputationis inter Metaphysica nostri retulerunt: Nempe quo rem per se non admodum difficilem, ac mire utilem studijs honeste tractandis, &difficilem &inutilem redderent. Hoccine est illud docere quod iactant? Haeccine sunt sine quibus pensum arti cuique suum reddi nequit? Haeccine sunt, quae tam splendidis Phi losophiae titulis auctionantur? At quanto minoris didicissent recte sapere, quàm desipere. Sed cohibeo animum, ne quem uel bonorum nimia libertas offen dat. Vos à me adolescentes hoc unum agi putetis, utilius quàm quod olim tractabant, studium uideri renascentium literarum. Equidem aliquot noui recti iudicij uiros, quibus cum saepe rem eandem contuli, prorsum nostrae sententiae, omnibus calculis adstipulantes. Amicus mihi quispiam est non uulgaris, sub quo primum puer praeceptore in Sueuis Tubingae, Dialecticis merui annum unum aut alterum, hactenus ut fratre semper familiariß.