Latin
M. D. XVIII
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 502
Unproofread scanNot analysed yet
usus, Franciscus Stadis nus, eruditione ac uitae genere tali, ut à bonis ac doctis omnibus certatim diligi mereatur: Is Analytica posteriora Sueuicae iuuentuti anno superiore praelecturus, à nobis Themistij libellos, quos Latine reddidit Hermolaus, accepit. Addidi quaedam è Phi lopono transcripta, neque enim Graeca omnia satis mihi probantur. Admonui insuper illic ab Aristote le Rhetorica doceri. Legit, relegitque, &quo est iudi tio, protinus ad scopum aduortit animum, ibi re pe nitus cognita, &pro foelicitate ingenij sui aucta il lustrataque, tot notabilibus, acceptionibus, distinctio nibus exauctoratis, causam integram, ueluti recuperatorio iudicio restituit, scholae simpliciter ac can dide summam rei τὸ ἄλφα καὶ ὠμέγα traditurus. Ad haec male precatus nugis, obnixe à me contendit, Aristoteli purgando socias manus adijcerem: Conaturum omnia sese pro uiribus, uti artium elementa uindicta barbarorum liberarentur. Primi nominis studia, à sordibus recipi non posse, nisi purgatis adulescentiae rudimentis. Id fere quenque in summis posse, quod in infimis assueuerit. In summa, omnia sibi de grandioribus polliceri, si exercendae iuuenta ratio melior iniretur. Placuit amici consilium, et ni gocium unà literarium suscepimus, Dij reliqua secundent. Nunc quaeso uos quanti facitis huius uiri iudicium, cum in alijs disciplinis ου πρεργως, tum in hoc genere summa cum laude annos opinor decem uersati.