Latin
STVDIORVM
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 587
Unproofread scanNot analysed yet
Iam hic remedia quaerenda erant, quibus praemunirentur animi contra Sophisticen. Sed me uetus uersiculus perterrefacit, qui negat remedium esse contra Sycophantae morsum. Et ita late grassatur haec pestis, quam uel Sycophanticam, uel Sophisticam potes appellare, ut contagium uix usquam poßis effugere: Repugnan dum est tamen arte aliqua. Primum ingens odium Sophistices concipiendum est. Deinde uidendum in scholis, in Ecclesijs, in concilijs, quinam inquirant ueritatem, qui ludant quadam ingenij procacitate, qui defendant priuatas aliquas cupiditates. Atque hic assumendum est illud Epicharmi, in quo gerui atque artus esse sapientiae dicuntur, μεμνησο ἀπισειν. Non statim assentiendum est, praesertim monstrosis &irreligiosis opinionibus, non est praecipitanda sententia. Tempus adhibendum est in confilium, quod uere est, ut ille inquit, sapientißimus monitor. Deinde sit directa mens ad inquisitionem ueritatis, adhibeat methodum, quae, ut Plato inquit, ignis est coelo allatus, qui praebeat lumen ad ueritatem cernendam. Coherceat se quisque intra septame thodi, nec temere excurrat in alienos locos. Amet proprietatem in artibus, &sibi subinde illud praeceptum utile Stoicorum inculcet: ὁ σοφὸς ἐυθυρρά