Latin
VITVPERATIO EBRIETATIS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 706
Unproofread scanNot analysed yet
Cumque arundo in ipso corde pueri fixa ostenderetur, cachinnans, Vides nunc, inquit patri, etiam ebrium me, tamen egregium esse iaculandi artificem. Prexaspes aduer tens hominem reuera uesanum ac furiosum esse, con tinuit sese, dolorem dißimulans. Postridie uero eius diei et duodecim Principes Persarum, ob rem nihili ac nullius momenti causam, crudelißimo supplicio affecit, in caput uiuos defodiens, ac per eundem temulentiae furorem alia multa etiam dictu infanda, &horribilia auditu designauit, donec Deus eum proprio gladio ictum uita expulit. Tales homines, imò ue ro tam immanes bestias nobis gignit ebrietas, quorum uitam et facta cum post tot annos legimus, horremus. Sic igitur statuatis, Adolescentes, crapula nullum horribilius, nullum tetrius, aut nocentius malum, ira Deorum natum, aut è furiarum sedibus excitum, in hunc mundum ac lucem, ad multorum hominum exitium immissum esse. Haec enim atrociore furoris genere, quam ullae erinnyes homines concitat: haec domo uastas reddit &urbes: haec rei priuatae et publicae communis clades ac ruina est: haec infandis libidinibus humana atque diuina iura polluit: haec cae dibus &sanguine horrendum in modum miscet ac perturbat omnia: Exclamet hic aliquis: vij Dij talem terris auertite pestem. Sapientes quidem Principes, legumque latores, in omnibus bene constitutis Rebuspub.