Latin
ENCOMIVM FRANCIAEA
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 741
Unproofread scanNot analysed yet
Vt iam trans fluuium non indignante Cayco, Pascat Belga pecus, mediumque ingressa per Albim Gallica Francorum montes armenta pererrent. Conflixit &Iulianus cum Francis ad Iuliacum. Itaque sedem huic genti supra Vbios tribuimus seu in Cattis, seu in uicinia. Postea infra Coloniam Agrip pinam late uagata est. Quod uero pars Francorum, Salingi uocabantur, recentior est appellatio illorum, qui à Moeno ad Salae fontes progreßi, penetrarunt in Turingiam, &cum Turingis diuturna bel lagesserunt: Ptolemaeus enim ad Salam collocat Ty richemos, quos esse Turingos nomen ipse testatur. Porro nomen uidetur fuisse non unius gentis, sed multarum, quae coniunxerunt se ad defendendam Germaniae libertatem: Constat enim hodie Francum dici liberum, à nostra appellatione, die freien ancken, id est, liberi iuuenes, sicut nunc appellamus milites, die freien knecht. Ergo siue una gens fuit, siue multarum nationum bellicosißimi homines, apparet libertatis autores extitisse, non procul à Rheno &ub Vbijs, homines excellenti uirtute et iustitia praeditos, qui Imperium Romanum, quod illis temporibus erat alioqui tranquillum, &toti orbi terrarum formidabile, lacessere armis ausi sunt, &repreßi toties, nunquam tamen animis fracti, fortunae aut uirtuti Imperatorum cesserunt. Nec uero ulla gens ed by Go gens dimicauit cum praestantioribus Imperatoribu quàm Franci. Quae enim aetas habuit duces bellicosiores, quàm fuerunt Aurelianus, Probus, Diocletianus, Maximianus, Constantius &Constantinus? Horum uirtute &foelicitate cum aliae prouinciae tumultuantes facile reuocarentur ad officium, tamen Franci etiam uicti, iugum nunquam acceperunt, nunquam arma abiecerunt, tantus amor patriae fuit, tantum seruitutis odium.