Latin
DE EXEMPLO EMENDATI
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 84
Unproofread scanNot analysed yet
Hic latro iam Prophetas interpretatur, docet Meßiam liberaturum nos esse à ueris &aeternis malis, à peccato, à perpetuis cruciatibus, ac regnaturum non in hac calamitosa uita, sed post hanc uitam, ubi fruemur Dei consuetudine, liberati ab omnibus erroribus et miserijs. Videtis hanc esse summam, &sententiam omnium promißionum, quae Patribus &Prophetis traditae sunt. Lucet ergo in latrone uera fides: &fidei proprium est petere ueniam propter ipsum liberatorem filium Dei, nec deterreri nostris delictis, quo minus ad eum confugiamus, ac beneficium eius expectemus. Latro agnoscit sua scelera, non adfert ad Christum benefacta aut merita, sed sentit hunc esse hostiam pro omnium delictis: uidet uoluntate Dei, huic tantam poenam irrogatam esse innocenti, ut fiat hostia pro toto genere humano. Talis fides certo impetrat pro missa à Deo. Quare Christus clara uoce eum absoluit à ed by Go uit à culpa, ac promittit ei nouam &perpetuam uitam, confirmans iam interpretationem promißio num Propheticarum: Hodie, inquit, eris mecum in paradiso. Corpora relinquebant, &tamen unà futuri erant in coetu piorum Angelorum ac Prophetarum, qui Dei consuetudine fruuntur.