Latin
DE EXEMPLO EMENDATI
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 85
Unproofread scanNot analysed yet
Audistis duas perspicuas Euangelij conciones, de beneficijs Christi, de reconciliatione, de uita perpetua. Latro petit ueniam fretus non benefactis suis, sed Domini clementia &sacrificio. Christus promittens ei ueniam, et uitam perpetuam, testatur haec beneficia hoc modo credentibus dari. Possent haec multo uberius exponi, sed cum apud eruditos habea tur oratio, nolui esse prolixior: dixi summam Euan gelij in his concionibus comprehensam esse. Hortor etiam ut exemplum imitemur, ac simili fiducia adfilium Dei confugiamus. Haec est, ut scitis, doctrinae summa, de iustitia fidei, seu de regeneratione, &aditu ad uitam aeternam. Videamus reliqua. Nec fieri quidem potest, ut Ecclesia sit sine cultu Dei, sine sacrificijs, sine bonis operibus, sine certaminibus. Ideo enim Deus restituit genus humanum, ut inter homines ipsius noticia luceat ac celebretur: Quare cultus &officia certa postulat. Num haec neglexit latro emendatus, num quia pendebat nudus ac uinctus, nul la officia Deo praestitit?