Latin · Dactylic hexameter
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 160
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc Atomos per se noscentes atque volentes,
Ac simul aeternas fugas affirmare, Lucreti.
Democritus quondam nonnullas ponere tales
Ausus erat, quae prae reliquis hâc dote superbâ
Pollerent, Mentesque forent à simplice vulgo
Distinctae: qualis plebem contemnit agrestem,
Addictam officiis, natam servire patique,
Libera Nobilitas, titulisque ac juribus amplis
Praecellens. Tanto visa est commota periclo,
Quae schola mortales animos contendit &optat:
Semocritumque patrem subitò indignata reliquit.
Reverâ nil ridiculum magis, atque pudendum,
Quàm pariles Atomos in caecas, inque videntes
Partiri: fictum gratis erat, ac sine causa.
SED videamus utrùm minùs à ratione recedat,
Quod cecinit super his Epicuri serva Camoena.
Materies, inquit, per se nil sentit; &omnes
Aequâ sorte Atomos, cunctarum exordia rerum,
Naturâ caecas &inertes esse necesse est.
Verùm ubi fortunâ certae quaeque ordine certo
Convenere simul, (quamvis nec dicere quales
Omnino valeat, nec quis demum ille sit ordo)
Efficiunt animum. Putat autem è sanguine puro,
Partibus aëriis, subtili denique flammâ,
Posse aliquid nasci quod cogitet ac velit, etsi
Corporeum; tandemque mori compage solutâ.
ERGO Materiae tantùm mixtura modusque
Efficient Mentem. Sed quid mixtura creabit
Materiae in latebris, ut Mens ubi nulla fuisset,
Mens ibi continuò existat: vis nempe jubendi;
330Vis meditans, operumque potens; vis apta movendis
Corporibus: vis percipiens, ac praedita sensu,
Judiciumque ferens, &agendi robore praestans?
Nam perscrutari, nam prospicere atque movere,
Et praeferre, sequi, fugere, impugnare, reniti;
Hoc agere est, Mixtura novi nil partibus affert