Latin
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 168
Unproofread scanNot analysed yet
Sensibus, extensi summam periisse putares;
Nilque forent aliud, quae cernis corpora, praeter
Umbram fallacem, simulacraque inania rerum;
A te non ideo posset Mens ipsa negari.
Namque tuae Mentis semper tibi conscius esses.
Tu tibi proximus es, quâ parte intelligis. Antè
Corpora quàm scires an sint, jam te esse sciebas,
Quonam argumento? Quoniam qui cogitat, ille est.
Nec tamen ulla tibi sensum afficiebat imago.
Nam cùm coepisti primùm sentire dolorem,
Nescires licet unde dolor ipse profectò
Jam tibi notus erat; quamvis ignota tibi esset
Undique Materies, &adhuc tiruncula secum
Mens privatim ageret, sibi conscia &obvia soli625 Porro Materiâ ignotâ cognoscere Mentem Si liceat, nil Materiae Mentem esse liquebit. NVNC age, Materiae propriis cum dotibus illa
Si jam contuleris, quae Mentis munia nostrae
Plura recensebam, nil consimile, &quod utrique
Competat, ambabus vel sit commune, videbis.
Nempe ex Materiâ nostros existere visus,
ipsoque omnigenos in lumine inesse colores, Et varios cerni, prout hunc opposta vel illum Corpora persorbent radium, aut contacta reflectunt;
Unde oculis haerent certae vestigia formae;
Ceu pes signat humum, speculum ceu signat imago;
Credo libens. Quod enim dices lucisque colorisque
Omni de genere, hoc ipsum de corpore dices.
Sic odor atque sapor, sonus &calor undique nostros