Latin · Dactylic hexameter
QDAXARACOM
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 23
Unproofread scanNot analysed yet
Ornatus animi virtutes, intima Recti
Semina, divitias humanae gentis amorem
Numinis &fratrum disperdunt futilis ergo
Laetitiae; quam si reverâ quisque sequatur,
Ipse parum sibi, nil reliquis conferre valebit.
Nam te saepe monet Lucretius, ut tibi tantùm
Provideas faciasque satis, nec caetera cures.
Sic &Graius homo priùs hortabatur amicos,
Ne quis ab ingenti studio, variisque molestum
Redderet officiis hoc tempus labile vitae;
Indueretque graves collo subeunte catenas,
Aut aliena gerens, Populive negotia tractans
Aut miserans inopem, aut lacrymans in funus amici.
Sic animum Sapientis in omnibus esse volebat
Lentum, &vitandi causâ moeroris inertem,
Ut domui, patriae, toti esset inutilis Orbi;
Nescius impensè quidquam sibi velle suisque;
Frigidus in cunctos &plumbeus, inque parentes;
Praecipuè memor intactam servare quietem,
Deque sodalitio tantum decerpere, quantùm
Hinc propriae augerentur opes artesve fruendi;
Uno contentus se se, sibi deditus uni.
Ipsa nec eximitur tali de lege Voluptas.
Sic etenim constans in libertate tuendâ,
Quâ sine, nil suave est, lepidum nihil atque venustum