Latin
QDAXARACOM
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 23-2
Unproofread scanNot analysed yet
Atticus hic vester, multo ut sermone sequaces
Edoceat, qui sit mediis in floribus angor,
Spinarumque metus, nimio si ardore legantur.
Propterea nexus animorum &vincla perhorrens
Volgivagam Venerem praefert. unius amori:
Proh pudor! En igitur pigrae sapientia Sectae!
Quos verò tenet assiduus flagransque gubernat
Relligionis amor, non detrectare laborem,
Non studiis animum certant exsolvere rectis,
Non &pervigiles in publica commoda curas
Abjicere; at consanguineis, patriaeque libentes
Impendunt operam; solis nec semper amicis,
Ast etiam ignotis. Nec tantùm pectore moesto
Cum lugente dolent, sed re solantur egenos,
Atque favent miseris: neque enim pretiosa recusant
Vincula, queis hominum coetus Natura ligavit.
Quin etiam bello, causisque forensibus adsunt;
polliciti, cùm res humeris commissa requirit; Tranquilli tamen interiùs, quòd iniqua perosi, Nil faciant, nisi quae Ratio sinit, imperat, urget;