Latin · Dactylic hexameter
SEXTUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 231
Unproofread scanNot analysed yet
SI quis, ut assiduo maris unda reciprocet aestu
Pressurâ fieri Lunae, tibi fortè negaret
Idcirco, quia Luna suos habet &maris aestus;
Tu responderes, priùs hoc utrumque probandum,
Et pontum in Lunâ, &ponti revolubilis aestus.
Diceret; at Luna est, ut fertur Olympia tellus,
Omnia persimilis nostrae: quodcunque videtur
In nostrâ, hoc etiam censeri debet in illâ:
Argueres in eo discrimen posse putari,
Res quoniam nondum satis explorata profectò est:
Si tamen in Lunâ reperitur &aestuat aequor,
Pressurâ id nostrae pariter contingere terrae.
Quid prodest igitur brutorum inquirere sortem;
Cum nostrâ sit nota minùs, totiesque probatum
Jam fuerit, si mentem habeant similem omnia nostrae,