Latin · Dactylic hexameter
SEXTUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 231-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ergò incorpoream simili ratione futuram:
Si careant, nihil hoc ad nos spectare, proculque
Diffugere exemplum: atque adeò tela omnia contra
Obniti, firmamque suis perstare columnis
Doctrinam, quae Materiem in sua septa coërcet,
Ac mentis naturam à corpore segregat omni.
SED quod bruta probant nobis animalia verè,
nostris
Quin &demonstrant liquidò (neque enim irrita
Obvenere oculis) unum est, dulcissime Quinti,
Esse Deum quo se, sint qualiacunque, tuentur
Auctore; esse Deum quo se motore gubernant.
Ecquis enim, cùm sint partim diversa ferarum
Officia, &partim cunctis communia brutis,
Hìc non agnoscat Mentis vestigia summae;
Muneribus propriis quae propria fingere novit
Organa, communes tribuit communibus artus?
Nam caput est cunctis; sunt fauces, viscera, nervi;
Est cor, &est aliquis, quo moles tota rigatur
Corde means remeansque liquor; sunt denique partes
Gignendam ad sobolem, &gemini discrimina sexûs.
Omnia quandoquidem sunt &sibi vivere nata,
Et multos similesque sui progignere foetus.
Sed quia sunt studiis ac toto dissita victu
Plurima, quae varias referunt animalia formas,
Diversasque plagas Coeli, telluris &undae
Concelebrant; illis diversae membra figurae,
Omnibus at proprios accommoda cernis ad usus.
DISPERSUM latè genus aspice pennipotentum.
Est illis quaerenda procul, sparsimque per agros,
Aut per aquas, aut ingentis per inania caeli,
Arboribusve super sibi congrua copia victûs:
Stant pennae duplices, validique hinc inde lacerti;