Latin · Dactylic hexameter
SEXTUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 232
Unproofread scanNot analysed yet
Queis innascentes plumas, &ponderis aequi
Remigia in numerum possint agitare per auras:
Caudaque flexibilis, motum, ceu temo, gubernans.
Inter aves, multae, queis fructus sordet agrestis,
Vivere habent rapto: sunt illis omnibus ungues
Armigeri &gladiis immania rostra recurvis,
Robustum femur, &duratum ad praelia pectus.
Sunt, quae nocturno venari tempore debent;
Propterea quòd praeda sibi magis apta, suisque
Foetibus, è terra nocturnis exit in horis:
Illae nec Solis radios, nec tela diei
Lucida ferre queunt; somno, latebrisque sepultae
Sub tectis habitant, aut inter diruta saxa;
Et caligantes oculos dum lucet, in umbris
Argutos, escam facilè ut discernere possint,
Et pedibus vix robur habent, ac debilis alae
Momentum; aëriis quoniam vacat hostibus hora.
Invenies quasdam, quibus est sua nare voluptas:
Ecce pedum digitos jungit membrana patentes,
Ut jaciant retro fluctum, &se remige plantâ
Promoveant; non est aliis ea praebita virtus.
At mergis ovata via est, quâ sanguinis humor
Intacto pulmone subit directus aortam;
Dextro duntaxat, non laevo corde receptus:
Quàm sub aquis mansere diu, spirabilis aurae
Expertes vivunt: foetus quoque vivit ut omnis,
1430 Dum jacet occlusa gravidae genitricis in alvo
INSUPER hoc etiam provisum est, omnis ut ales
Undarum civis, rostrum pinguedine quâdam
Praeferat imbutum, quo fultas vellere denso
Saepe linat plumas, oleoso glutine inungens;
Ne rorem accipiant inimicum, aut frigidus humor
Trajiciat pellem madefactam, &viscera laedat.
Exsortes nandi quaedam piscantur in undis:
Aspice ut erecto sunt corpore, cruraque gestant
Ardua prae cunctis animantibus; oraque tendunt
1440Grandia procero longè pendentia collo