Latin · Dactylic hexameter
SEXTUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 233
Unproofread scanNot analysed yet
Nimirum quia coenosas plerumque paludes
Inter, &irriguas valles ac littus oberrant:
His, ne mergantur penitus, tribuenda fuerunt
Subsidia; ut coeno in medio specubusque latentem
Quaeque suam effodiat praedam, superedita lymphis.
Jam queis nare datum, secus undam semper in algâ
Nidificant; quarumque valent incedere pulli
Nascentes, hae semper humi; sed semper in altis
Arboribus, quarum pulli nascuntur inertes:
Unde inhiant patuli, &victum clamoribus orant:
Semique cocta ferunt illis alimenta parentes;
Propterea nacti turgentem in gutture saccum.
SIC aliter pisces, aliter conchylia vivunt,
Utunturque cibis aliis, diversaque longè
In pelagi campis habitant loca: namque profundum
Pars colit, antraque vasta &inaccessas convalles:
Pars haeret scopulis, aut salsam spargit arenam:
Hìc ubi candescens infractis fluctibus aequor
Desinit, ac bibulum lavit unda reciproca littus.
Verùm hoc mirator, Quinti, quòd squamiger omnis
Pectore vesicam semper gerat, aëris aurâ
Turgentem; levior quâ factus, abire per omnes
Possit aquas, longè &latè, circumque suprâque,
Atque altos penetrare lacus, &corporis udi
Flectere securus, pinnisque agitare carinam.
Qualis ubi primos pubes ignara natatus
Exercet, timidoque gradu cava flumina tentat: