Latin · Dactylic hexameter
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 42
Unproofread scanNot analysed yet
Fructus omnigenos, hominesque ferasque Deosque:
Namque finit ille Deos, pecus immortale, putari,
Dummodo posse nihil, nihil &curare putentur
Hinc animos hominum, ceu corpora caetera nasci
Atque mori; nec Materiae, nec motibus ullum
Esse genus causae, possit quae jure timeri.
EST operae pretium, Quinti, mysteria tanta
Scrutari pedetentim; illasque evolvere causas,
Quae per se stantes, Epicuro judice, Numen
Funditus excludunt. Etenim si vera profatur,
Non est ut trepides vano terrore Tonantis;
At si falsa, Deum credas timeasque necesse est.
PRIMUM oro obtestorque velis advertere mentem,
Quanta Neoclidae sapientis, quo duce pugnas,
In detrectandis fuerit fallacia Divis,
Proh dolor! Hoc cives potuit deludere fuco!
Scilicet ille Deos non ausus pellere Athenis
Socratis injustâ nece, Protagoraeque recenti
Territus exilio) tamen ut re tolleret ipsa,
Ridiculos fecit; rerum quaecunque geruntur
Immunes, etiam ignaros; procul omnibus Orbis
Partibus extorres; tantùm intermundia quaedam
incolere, atque illic aeterna per otia laetos