Latin · Dactylic hexameter
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 42-2
Unproofread scanNot analysed yet
Vivere permisit, regionis inanis inanes
Indigenas. Verùm ne quis cum plebe putaret
Haec illi persuasa animo, prout ore sonabant,
His super exulibus quae non pugnantia dixit?
Mitto desidiam &languens sine viribus aevum.
Sed nihil esse potest in toto praeter Inane,
Atque Atomos. Atomis &Inani singula constant.
Singula propterea fiunt pereuntque vicissim,
Quòd veniant Atomi semper, semperque recedant.
Sic, Epicure, mihi; qualis natura Deorum est?
Ex Atomis? Ergò non immortalis. Inanes
Te voluisse Deos igitur fatearis oportet.
Cùmque dares illis non corpus, sed quasi corpus: