Latin · Dactylic hexameter
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 43
Unproofread scanNot analysed yet
Et plenas humore sacro, quasi sanguine, venas;
Et formam humanae similem, sublestaque membra;
Has te non puduit populis obtrudere nugas?
Porro utcunque Deos Epicurus noverit, esto:
Saltem divinae vel sunt sine corpore mentes;
Nostraque mens adeò sine corpore stare valebit:
Vel sunt corporeae, tamen immortale per aevum
Duraturae; igitur mens immortalis &esse
Nostra potest, quamvis constaret corpore. Cernis
Quàm malè Grajus homo doctrinae arcana nefandae
Dissimulet, propriique operis fundamina solvat.
JAM verò hoc spatium quod, eodem judice, per se est,