Latin
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 43-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc Vacuum sine quo suasit nil posse moveri,
In quo Materies, inquit, facienda fuisset,
Si posset fieri quondam, nec staret ab aevo;
Istud Inane quid est? Si per se corporis expers,
Tempore si nullo finitum, limite nullo
Vallatum, nullis variabile motibus, ac si
Esse suum è propriis Naturae viribus haurit;
Aut Deus, aut nihil est. Etenim cùm maxima
certè
Argumenta Dei jam confitearis in illo,
Et solae desint ipsi mens atque potestas,
Cur desint, ego nec video, nec dicere possis.
Quidquid enim per se est, quale est, tale esse necessum est; Atque adeò sic est, quia sic non esse repugnat. Ergò si Spatium per se se dixeris esse, per se infinitum, per se immutabile dicis, Per se mente carens ac per se viribus orbum. sisse igitur debet ratio certissima quaedam,
Cur infinitum, immensum, immortale, quiescens,
Dotibus haud valeat tantis conjungere mentem
Atque potestatem; per seque quod obtinet ut sit,
Per se animâ careat, nec vi quoque polleat ulla;
Sic, ut mentem illi, vel vires esse repugnet.
QUAE tantum, ni fallor, abest ut juncta repugnent,
Ut potiùs rear inter se non posse revelli.
225 Nam quidquid per se est, infinitum esse necesse est
Omni parte sui penitus, nec tempore tantùm
Atque loco, sed &omnimodis; cunctasque profectò
Quotquot sunt, aut esse queunt, comprendere dotes.
Illius est natura ut sit; quodcunque per Orbem
Esse potest, ipsum est, aut derivatur ab ipso.
Quaenam erit haec igitur peregrina, vel intima causa, Quae rem infinitam restringat finibus ullis? Nonne homini mens est aliqua, &vis insita quaedam? Ast homo non per se est: &quod per se esse fateris
Atque infinitum, sine vi, sine mente putetur?
Elige. Si Spatium per se est, Deus ipse profectò
est.
Si Deus esse nequit, nihil est, aut corpus idipsum
est.
Esse negas corpus; nihil est. Quodcunque lubebit
De nihilo dicas, hoc de ipso dicere Inani
240In promptu est: Atomos tollas ac restet Inane,