Latin · Dactylic hexameter
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 44
Unproofread scanNot analysed yet
Restabit nihil. Ex Atomis quodcunque lubebit
In vacuo facias, fiet quoque semper idipsum
In nihilo. Vacuum fateor non esse creatum;
Quidquid enim nihil est, per se nihil esse necesse
est.
Immotum &cunctis aeque est penetrabile rebus;
Namque repugnaret, quod non est, posse moveri,
Aut motis obstare. Etiam immortale fatebor;
Nam quâ defineret, quod nunquam coeperit esse?
Immensum hoc sensu; mensurâ nam caret omni,
Quod nihil est. At tu pugnas tecum ipse, Lucreti,
Cum statuis magni tenebroso in gurgite Inanis
Currere praecipites Atomos atque ima petentes.
Nam spatii immensi quaenam sint ima? Repulsam