Latin
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 44-2
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde pati, &revocare gradum, atque ad summa reverti: Nam spatii immensi quaenam sint summa? Negasti Quodlibet in Vacuo centrum, dextram atque sinistram, Et rides qui dant finem &quasi moenia Mundo: Nonne meo potiùs digna est sententia risu, Quae superas partes Immenso fingit &imas? co Dicere nec poteris fundi seu culminis expers Cui fundum, culmenque, &tot tabulata dedisti. Ni fallor sunt haec urgentia tela; sed istud, Si potes, inflexo declina corpore telum. Ecce Atomus venit è regionibus infinitis; Hanc intercipias, quaeso, jubeasque reverti Unde venit: quanto intervallo temporis illuc Perveniet? nunquam, dices, quia tempore nullo Exsuperare potest spatia infinita viarum. Non superare potest? ergò nunquam exsuperavit; Cùmque huc appulerit, spatia haec finita fuerunt. AT verò locus ille vacans, quem semina rerum Haud bene juncta simul, velut arcto in carcere claudunt Captivumque tenent, pars est totius Inanis; Aëris ut pars est aër conclusus in antro. Pars ea secreta est aliis, penitusque remota, Quas aliae claudunt Atomi: ergò partibus extra Se positis constat Vacuum; ergò corporis instar Omnino est: imò si res est, corpus idipsum est. Quidquid enim è multis constabit partibus, illud Corpus erit. Quòd si Vacuum sine partibus esse Dixeris, haud spatium est; spatii nam segmina plura