Latin · Dactylic hexameter
GDAXAGON
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 80
Unproofread scanNot analysed yet
Adjungi, verùm bis, ter, quater, ampliùs, imò
Milla mille modis iterum repetita. Profectò
Crassior esse potest globus hic Telluris &Undae,
Quàm nunc est; paulo fieri quoque densior Aër:
Partibus &cunctis Vacui succedere corpus;
Nil etenim prohibet, quod nunc sit inane repleri.
Ergò Materiae tumefactam crescere molem,
Perque novas Atomos augeri posse fatendum.
Crescere si possit, nunc finitam esse necesse est.
AUGERI ut poterit, poterit quoque, sospite Mundo
Imminui; demtis siquidem succedere Inane
Corporibus promtum est; Vacuumque ut corpora supplent,