Latin
SINENSE IMPERIVM
Michał Piotr Boym, Flora Sinensis 28
Unproofread scanNot analysed yet
Rhor &fructus Giambo, Duplicem habet speciem. Nam &rubri &albi coloris in Indijs &subflavi rosarum fragrantium redolens odorem; in Malaca, Macao, Sinarum Insula Hiam-xan reperitur. Prior species florem purpureum, posterior alboflavum habet; Truncus &rami cinerei coloris, folia pulcherrima laevia ac vno palmo longa, triumque digitorum lata sunt. Fructus ipse magnus planè sicut pomum, frigidissimae Qualitatis, albam, subtilissimam, &spongiosam Carnem, quae nec prorsus dulcis, nec prorsus acida, continet. In eodem ramo flores, fructusque virides atque maturi alij simul videntur. Solent illos in principio prandij comedere; sitim nimij aestus tempore extinguunt egregiè, pro febribus &colericis morbis, ex hoc fructu conservam (vt vulgò vocant) praestantissimam faciunt in Indijs: loco seminis rotundum nucleum recondit interiùs; eius caro solida viridis est cooperta pelliculâ, fructus aspectu pulcher, vel totus ruber, vel totus albus, vel partim rubeus, partim albicans. Verùm Giambo flavi coloris, duos nucleos, aut potiùs vnum in duos distinctum recondit, &coronam malo granatorum, vel vt proprijssimè loquar, rosarum, cum fragrantissimo odore refert. Caro illius dulcissima &porosissima est. Rubei coloris Giambo apud Indos Novembri &Decembri, Flavi autem, alicubi Martio, alicubi Iulio mensibus producuntur. FAN-PO-LO-MIE. Seu Ananas Fructus. Ictus Fan-polo mie ab Sinis fructus, ab Indis Ananas appellatur, in Australibus Regnis Quamtum, *Quam-sij, Iunnan Folcien, &Insula Haynan, provenit abunde; ad Orientales Indias ex Brasilia dicitur fuisse apportatus.