Latin
SINENSE IMPERIVM
Michał Piotr Boym, Flora Sinensis 29
Unproofread scanNot analysed yet
Follia &radicem Cardui, vulgò Carciochorum habet; Fructus cùm primùm nascitur, mille coloribus variegat resplendet, sed cùm maturescit, solum flavum &rubicundum conservat; semina paucissima, quae dispersa in illo rarissimè reperiuntur, nigri sunt coloris, &talia splane sicut in pomo, quae defossa producunt alios fructus. &hastula etiam, de qua fructus eminet, vel surculus ab illa productus, immo vero ipsa folia, quae ex vertice fructus promanant, abscissa, si in terram defodiantur ad eiusdem speciei fructum, vertente sole producendum, sufficiunt. Magnus palmum &medium superat, carnem flavam, spongiosam, &abundantem succo habet. Odorem maturus suavissimum spirat, saporis est dulcis, &tantillum subacidi; Dicunt fructum esse calidissimae qualitatis, quòd nimirum succus illius ferrum corrodat, quasi verò Citrij pomi frigidissimus lliquor idem non efficiat. Ego profectò existimo frigidissimae esse naturae, &expertus sum febricitantibus posse exhiberi. Apud Indos &Caphres, Februario &Martio, Apud Sinas Iulio &Augusto mensibus maturescit. Iam conservam ex hoc praestantissimo fructu conficiunt, verùm naturalem saporem, in illo non vsquequaque conservat. Nescio sanè, an sapore &figura, non omnibus alijs Indicis fructibus antecellat, hîc illum, prout nascitur, &cortice resecto, ad comedendum praeparatur, proposui depictum MAN-KO Seu Manga Fructus. Tiam apud Sinas Manko fructus, ab Indis Manga vocatus, in Australibus potissimùm terris producitur uberrimè. India plures illius species habet, si magnus sit, libras duas, interdum tres ponderant, &praecipue si gignatur ex Arboris ramo inserto Cedro arbori, à cujus fructu odorem &corrugatam pellem non ineleganter mutuat.