Latin
SINENSE IMPERIVM
Michał Piotr Boym, Flora Sinensis 30
Unproofread scanNot analysed yet
Insitio in aliarum arborum truncos, vel ramos, non fit sicut in Europa: nam tantum praecisum à Manga ramum alligant alterius Arboris ramo, &luto opplent, fitque ut rami per tempus coalescant, &fructus producant; qui cum maturescunt, coloris viridis alij, alij flavi, alij rubri sunt. Ex immaturis faciunt conseruam. Salitis praeterea utuntur, qui gustum aggrestem praestant. Nam maturi dulcem, flauam, &purpuream carnem referunt, &in sapore quosvis alios fructus superant. Interius illorum ossiculum, sicut Bellota amarum, si comedatur, vermes enecat ventriculi. Est etiam praesentaneum remedium contra fluxum ventris. Mensibus Aprili &Majo maturescit potestque conservari usque ad Novembrem. Credunt aliqui quoad saporem non illo praestantiorem reperiri ullibi fructum. PIPA. Fructus. FRbor &fructus Pipa apud Sinenses nascitur, cùm viridis, maturescit &ad flavum colorem declinat. Nostratia pruna sapore imitatur, Arbor pulcherrimis folijs &floribus conspicua, jucundum praestat aspectum. Ossiculum solidum &ovalis figurae habet. Plerique colligunt fructum in Februario &Martio, dulcissimi est saporis, &pelliculam similem prunis continet. CIEVKO Seu Goyava Fructus. Ructus Sinice Cieu Ko ab Indis atque Lusitanis Goyava nominatur, inassuetis Cimicum faetorem videtur redolere, revera tamen aromaticum acutum odorem fragrat, &ab illis ipsis quibus faetebat postea expetitur, cumque stipticus &calidus sit, sistendo fluxui ventris, &stomacho corroborando valde prodest. Ossicula lignea &plurima interius, ferè figurae rotundae recondit, ex quibus arbores propagari possunt, quod si etiam abscissum ramum in terram defodias idem &celeriùs obtinebis. Maximam Copiam fructuum rami producunt, &folia omnino oderifera gignunt, quae si atterantur spirant grauiùs, &pro calidis morbis medicinalia esse creduntur vocatur à Lusitanis alio nomine Pera, quod figuram Pyri Europaei repraesentet. Apud Indos Novembre, Decembre, immò &reliquis mensibus reperitur. Apud Sinas Macai praecipuè Junio &Julio progeneratur. d e Wrd ese