Latin
1.215 to 1.218
More, Thomas More de Optimo Statu Reipublicae Deque Nova Insula Utopia (1516) 1.215-218
Not analysed yet
haec est eorum de uirtute ac uoluptate sententia; qua nisi sanctius aliquid inspiret homini; caelitus immissa religio; nullam inuestigari credunt humana ratione ueriorem; qua in re rectene an secus sentiant, excutere nos, neque tempus patitur, neque necesse est. quippe qui narranda eorum instituta, non etiam tuenda suscepimus. ceterum hoc mihi certe persuadeo, utut sese habeant haec decreta; nusquam neque praestantiorem populum, neque feliciorem esse rempublicam. corpore sunt agili uegetoque; uirium amplius quam statura promittat nec ea tamen improcera; et cum neque solo sint usquequaque fertili; nec admodum salubri caelo; aduersus aerem ita sese temperantia uictus muniunt; terrae sic medentur industria; ut nusquam gentium sit frugis, pecorisque prouentus uberior; aut hominum uiuaciora corpora; paucioribusque morbis obnoxia. itaque non ea modo quae uulgo faciunt agricolae; diligenter ibi administrata conspicias; ut terram natura maligniorem, arte atque opera iuuent; sed populi manibus alibi radicitus euulsam siluam, alibi consitam uideas; qua in re habita est non ubertatis; sed uecturae ratio; ut essent ligna, aut mari, aut fluuiis, aut urbibus ipsis uiciniora, minore enim cum labore terrestri itinere, fruges quam ligna longius afferuntur. gens facilis ac faceta, sollers, otio gaudens, corporis laborumcum est usussatis patiens, ceterum alias haudquaquam sane appetens; animi studiis infatigata. qui cum a nobis accepissent de litteris et disciplina Graecorumnam in Latinis praeter historias ac poetas nihil erat quod uidebantur magnopere probaturimirum quanto studio contenderunt, ut eas liceret ipsis, nostra interpretatione perdiscere. coepimus ergo legere, magis adeo primum ne recusare laborem uideremur, quam quod fructum eius aliquem speraremus. at ubi paulum processimus, ipsorum diligentia fecit, ut nostram haud frustra impendendam animo statim praeciperemus. siquidem litterarum formas, tam facile imitari, uerba tam expedite pronunciare, tam celeriter mandare memoriae, et tanta cum fide reddere coeperunt, ut nobis miraculi esset loco, nisi quod pleraque pars eorum, qui non sua solum sponte accensi, uerum senatus quoque decreto iussi, ista sibi discenda sumpserunt; e numero scholasticorum, selectissimis ingeniis, et matura aetate fuerunt. itaque minus quam triennio nihil erat in lingua, quod requirerent bonos authores, nisi obstet libri menda, inoffense perlegerent.