Latin · ~7 min
Lines 1.470-1.513
Navagero, Andrea Navagero (1483-1529) 1.470-513
Not analysed yet
Pressit Amymonen mediis Neptunus in arvis,
Dum premeret summum virginis urna caput.
In mediis Io campis perpessa Tonantem est,
Horridaque hirsuta cornua fronte tulit.
Hinc quoque Tartareo raptam Deoida curru
Abstulit infernus in sua regna pater.
Sidonis errabat nitidos Europa per agros,
Cum medium ficto per mare vecta bove est.
Non tamen hos tantum causantur prata timores:
Hei mihi quam multos dat quoque silva metus.
Hic habitant Satyrique, et agrestia numina Panes,
Et timor errantum Faunus Hamadryadum.
Hic versa in virides Daphne Peneia frondes,
Hic fera mutato Parrhasis ore fuit.
Hic et semicaper spreta Nonacrius Aegla
Arcadicae forma virginis incaluit.
Quod si tecum isdem pariter versarer in arvis,
Et domus unanimes clauderet una duos,
Non ego caelicolum fraudes, non furta timerem:
Undique me socio, Gellia, tuta fores.
Si versa est Daphne, Sicula Proserpina ab Aetna
Si vecta est Stygiis in nova regna rotis,
Quid mirum? Facile est deceptas fraude puellas
Fallere, nullius quas tueatur amor.
Ipse ego perpetuo tecum mea vita manerem:
Sic possem nullos extimuisse deos.
Saepe pererrabat tacitos Atalanta recessus:
Tuta tamen fido Mimalione fuit.
Cingeret obsessos seu curva indagine colles,
Seu cuperet saevas comminus ire feras,
Haerebat lateri semper comes ille, nec unquam
A domina lato longius ungue fuit.
Ergo huic non summi fraudes nocuere Tonantis,
Inque suo nullos sensit amore dolos.
Sic ego per silvas tecum et per prata vagarer:
Grata essent sine te gaudia nulla mihi.
Nunc pariter nitida recubare iuvaret in umbra,
Et capere in viridi somnia grata toro.
Nunc pariter nuda fontes invadere sura,
Torrida dum siccus finderet arva canis.
Saepius in silvis lepores captare fugaces,
Et volucres fictis fallere carminibus.
Saepius in denso convicia dicere luco,
Et madidas verno flore ligare comas.