Latin · ~7 min
Lines 1.514-1.557
Navagero, Andrea Navagero (1483-1529) 1.514-557
Not analysed yet
Saepius umbroso choreas ductare sub antro,
Cum daret agrestes tibia pulsa sonos.
Ah quoties tales inter, mea Gellia, lusus
Inicerem cupidas in tua colla manus,
Dulciaque e roseis furarer basia labris,
Basia mi cunctis anteferenda bonis.
O niveam, siqua haec referet mihi gaudia, lucem!
Gratior optatis non erit ulla meis.
Semper Erythreis signabitur illa lapillis:
Semper erit sacros inter habenda dies.
Nunc, quoniam tecum me non licet esse, caveto
Mutuus extincto ne cadet igne calor.
XXVII
Iolas
Pascite, oves, teneras herbas per pabula laeta,
Pascite, nec plenis ignavae parcite campis:
Quantum vos tota minuetis luce, refectum
Fecundo tantum per noctem rore resurget:
Hinc dulci distenta tumescent ubera lacte,
Sufficientque simul fiscellae et mollibus agnis.
Tu vero vigil atque canum fortissime Teucon,
Dum pascent illae late per prata, luporum
Incursus subitos saevasque averte rapinas.
Interea hic ego muscoso prostratus in antro
Ipse meos solus mecum meditabor amores,
Atque animi curas dulci solabor avena.
O formosa Amarylli, nihil te absente videtur
Dulce mihi: nunc et nitido vere omnia rident,
Et vario resonant volucrum nemora avia cantu;
Exultim virides ludunt armenta per herbas,
Lascivique agni, infirmisque artubus haedi
Cornigeras matres per florida prata sequuntur.
Non tamen ista magis sine te mihi laeta videntur,
Quam si tristis hiems, nimbisque rigentibus horrens
Agglomeret gelido canas Aquilone pruinas.
Dulce apibus flores, rivi sitientibus herbis,
Gramen ovi, caprae cytisus, Amaryllis Iolae.
Non ego opes mihi, non cursu praevertere ventos
Optarim magis, aut pecoris quodcumque per orbem est,
Quam te, Amarylli, meis vinctam retinere lacertis,
Et tecum has inter vitam deducere silvas.
Est mihi praeruptis ingens sub rupibus antrum,
Quod croceis hederae circum sparsere corymbis,
Vestibulumque ipsum silvestris obumbrat oliva:
Hanc prope fons, lapide effusus qui desilit alto,
Defertur rauco per levia saxa susurro.