Latin · ~7 min
Lines 1.558-1.598
Navagero, Andrea Navagero (1483-1529) 1.558-598
Not analysed yet
Hinc late licet immensi vasta aequora ponti
Despicere, et longe venientes cernere fluctus.
Hoc mecum simul incoleres, Amarylli, simulque
Mecum ageres primo pecudes in pascua sole,
Mecum abeunte die pecudes cava in antra vocares.
Saepe etiam denso in nemore aut convalle virenti
Dum tenue arguta modularer harundine carmen,
Tu mecum ipsa esses simul, astaresque canenti,
Quin et nunc pariter caneres, nunc dulcia nostro
Basiaque et veneris misceres gaudia cantu.
O solum hoc, superi, misero concedite amanti!
Tum licet et rapiantur oves, rapiantur et agni,
Ipse tamen Croeso mihi ditior esse videbor.
Mollibus in pratis Lycidae post Daphnidis hortos,
Purpureos flores texenda in serta legebas,
Cum te, succincta tunica fusisque capillis,
Et vidi simul, et totis simul ossibus arsi.
Pone sequebatur Gorge soror, et tamen audax
Accessi, sumque ipse meos tibi fassus amores.
Risisti, et sertum, nitida quod fronte gerebas,
Tamquam ex se cecidisset humi, iecisti, abiensque
Liquisti, advertens collegi protinus ipse:
Servavique, et adhuc tamquam tua munera servo.
Et quamvis dudum foliis languentibus aret,
Non tamen est serto quidquam mihi carius illo.
Ex illo, semperque fui tibi deditus uni,
Pulchraque nulla meis oculis te praeter habetur.
Saepe mihi Alcippe vicina et munera misit,
Et dixit: 'Formose puer, quae munera mittit,
Mittit et ipsum animum: tu et munera suscipe, et illum.'
Sed potius, Amarylli, alio quam tangar amore,
Sudabunt humiles flaventia mella genistae
Et molles violae dura nascentur in orno,
Incultique ferent candentia lilia vepres,
Et maestis ululae cedet philomela querelis.
Quantum ver formosum hieme est iucundius atra,
Quantum mite pirum sorbis est dulcius ipsis,
Quantum hirsuta capella suo setosior haedo,
Quantum nocturnis obscuri vesperis umbris
Puniceo exsurgens aurora nitentior ortu est:
Tantum, Amarylli, aliis mihi carior ipsa puellis.