Latin
AXTOMATA
Newton, Optice 10
Unproofread scanNot analysed yet
Simili opere, cum dati sint duo Foci, inveniri possunt Superficies reflectentes aut refringentes; eoque pacto forma Lentis exprimi, quae efficiat ut radii ad quemvis locum, vel a quovis loco dato, fluant. Itaque hujus Axiomatis summa haec est. Si radii in aliquam Planam aut Sphaericam Superficiem sive Lentem incidant, &,antequam in istam Superficiem incidant, fluant a dato puncto vel ad datum punctum Q; hi radii, postquam reflexi vel refracti fuerint, fluent a punctoq, vel ad punctum q, quod ratione supra exposita definitum fuerit. Et, si Radii incidentes fluant a diversis punctis, vel ad diversa puncta, Q; radii reflexi vel refracti fluent a totidem punctis, vel ad totidem puncta, qu, quae eadem ratione inveniri potuerint. Utrum a punctoq, an contra ad istud punctum, radii hi reflexi &refracti fluant; ex ipso puncti istius situ, facile dignoscitur. Si enim istud punctum situm sit ab iisdem partibus Superficei sive Lentis reflectentis aut refringentis, ac punctum ipsum Q; &radii incidentes fluant a puncto Q. Radii reflexi, ad q; &refracti, a q, fluent. Sin autem radii incidentes fluant ad punctum Q: radii reflexi aq; &refracti, ad q, fluent. Quod si istud punctum q situm sit a contrariis partibus ejusdem Superfioli ciei; omnia tunc contra, ac dicta sunt, evenient. AX. VII. Quocunque in loco radii ex omnibus cujusvis Objecti punctis fluentes, in totidem alia puncta, postquam Reflexione aut Refractione coacti fuerint, iterum conveniunt; Eo in loco imaginem istius Objecti, super quovis corpore albo in quod inciderint, depingent.