Latin
PROP. VII. THEOR. V
Newton, Optice 135
Unproofread scanNot analysed yet
Speciatim, in loco P, quo radii violacei extremi incidunt soli, Color debebit esse violaceus saturatissimus: In loco Q, ubi radii violacei atque indici sunt commixti, color debebit esse violaceus multum accedens ad indicum: In loco R, ubi radii violacei, indici, caerulei, &pars viridium dimidia, sunt commixti; color (ex constructione Problematis secundi) compositus debebit esse inter indicum &caeruleum medius: In loco S, ubi radii universi, exceptis rubeis atque aureis, commixti sunt; color (secundum eandem regulam) compositus debebit esse cyaneus sive thalassinus, ad viridem magis quam ad indicum accedens: Denique in spatio quod est ab S ad T, color iste cyaneus, magis magisque dilutus evanidusque factus; ad T demum, ubi Colores universi commisceri incipiunt, desinet in ipsam Albitudinem Similiter, ex altera parte Spatii illius albi TT: In loco q, quo radii minime Refrangibiles, sive rubei extremi, incidunt soli; color debebit esse rubeus saturatissimus: In loco σ, ex rubeo atque aureo commixtis, color compositus esse debebit rubeus aurescens: In locop, ex rubeo, aureo, flavo, &parte dimidia viridis, inter se permixtis; color compositus esse debebit inter aureum &flavum medius: In loco χ, ex mixtura omnium Colorum, exceptis violaceo &indico, compositus esse debebit color subflavus, ad viridem magis quam ad aureum descendens: Denique in eo Spatio quod est a X ad ,color iste subflavus, magis magisque languidus evanidusque factus; ad T demum, ubi radii omnium generum admisceri incipiunt, in ipsam Albitudinem desinet. Atque hi quidem Colores ita apparere deberent, si utique Solis Lumen plane Album esset. Verum quia id Lumen ad Colorem subflavum accedit; utique radiorum flavorum Nimii, qui id Colore subflavo inficiunt, commixti porro cum cyaneo evanido qui est inter S &T, efficient ut is Colorem subviridem trahat. Jam igitur Colores ordine a P ad T dispositi, debebunt esse violaceus, indicus, caeruleus, subviridis languidus, albus, subflavus, aureus, rubeus. Ita quidem ex Computatione res se habet: Et cuicunque colores Prismate exhibitos libuerit oculis intueri, is reapse hunc esse verum Colorum Ordinem experiundo comperiet.