Latin
OPTICES
Newton, Optice 199
Unproofread scanNot analysed yet
Aliud adhuc horum Experimentorum Adjunctum est, consideratu dignum; qui scilicet fiat, ut Annuli Albi ac Nigri, qui, quum interjecto paulo majori intervallo inspiciantur, distincti apparent; iidem tamen, quum inspiciantur propius, non modo confusi appareant, verum etiam colorem violaceum in utrisque Annuli cujusque Albi extremitatibus exhibeant. Hujus autem rei Causa haec est: Radii, qui Oculum in diversis partibus Pupillae ingrediuntur, diversas habent ad Vitra obliquitates; quique maxime obliqui sunt, ii, si soli essent, Annulos majores, quam qui minus obliqui sunt, repraesentaturi forent: Hinc Orbita Annuli cujusque Albi expanditur in Latitudinem extrorsum per radios maxime obliquos, introrsum autem per radios minime obliquos: Eaque Expansio tanto fit major, quanto major est radiorum obliquitatis differentia, hoc est, quanto Pupilla latior est, aut Oculus propius Vitra: Violaceus autem expandi debet omnium maxime; quia radii, qui Sensum eo colore afficiunt, maxime omnium obliqui sunt secundae sive posteriori Tenuis Aeris superficiei, a qua reflectuntur; itemque maximam habent obliquitatis suae Variationem; quo fit ut iste color, omnium citissime ex Albi marginibus emergat. Porro autem, prout latitudo cujusque Annuli hoc modo augetur, ita nigra ipsorum intervalla diminuantur necesse est, usque dum Annuli vicini fiant contigui inter se &commisceantur invicem, primo exteriores, deinde &interiores propius Centrum; adeo ut tandem secerni &distingui haud queant amplius, sed plane in Albitudinem sui usquequaque consimilem coiisse omnes Inter videantur. Inter omnes Observationes supra memoratas, nulla est quae tam mira habeat Adjuncta, quam 2412.