Latin
LIBER TERTIUS
Newton, Optice 292
Unproofread scanNot analysed yet
In Secunda autem Observatione, ubi Colores universi permixti sunt inter se in Lumine Albo prope Capillum jam transeunte; Colores illi separantur ibidem per varias Radiorum Inflexiones; Fimbriaeque, quas ii singuli exhibent, apparent simul Omnes; Fimbriaeque interiores, contiguae existentes inter se, conficiunt unam Fimbriam latam, ex coloribus universis Ordine dispositis constantem; colore violaceo nimirum jacente ab interiori parte fimbriae, proxime Umbram; rubeo ab exteriori parte fimbriae, remotissime ab Umbra; &caeruleo, viridi, ac flavo, in media parte fimbriae. Item Fimbriae mediae, ex coloribus singulis Ordine itidem dispositis constantes, &contiguae jacentes inter se, conficiunt similiter aliam Fimbriam latam, ex Coloribus universis compositam: Fimbriaeque exteriores denique, ex coloribus singulis Ordine dispositis constantes, &contiguae jacentes inter se, conficiunt tertiam Fimbriam latam, ex universis itidem coloribus compositam. Hae sunt ternae illae Fimbriae Luminis colorati, quibus in secunda Observatione Corporum omnium Umbrae Terminantur. lliqu.