Latin
PROP. III. THEOR. III
Newton, Optice 56
Unproofread scanNot analysed yet
Quare Longitudo ejus ad Latitudinem, erit ad 72 ad 1: &consequenter Lumen hujus Imaginis semel &septuagies tanto, quam directum Solis Lumen, minus erit Compositum. Hujusmodi autem Lumen, satis quidem Simplex &Homogeneum aestimari possit, ad omnia Experimenta quae in hoc Libello circa Lumen Simplex versari videantur. Etenim adeo pusillum est quod in hoc Lumine admixtum sit Radiorum Heterogeneorum, ut sensu percipi vix possit: Nisi forte in Coloribus Indico &Violaceo; quibus, ut sunt Colorum fusciores, perpaululum id quoquoversus dispersi Luminis, quod Prismatis inaequalitatibus irregulariter Refringi solet, facile aliquam immutationem adferre queat. Attamen, loco rotundi foraminis F, melius adhiberi poterit foramen oblongum, forma oblongi Parallelogrammi, cujus Longitudo parallela sit Prismati AB C. Si enim hujusmodi Foramen, longum sit Uncia una aut duabus; latum autem,, solummodo aut 3, Unciae, aut etiam minus eo: Lumen Imaginis pt aeque, vel etiam magis, quam in priori Casu, Simplex erit; simulque Imago Latior multo, &proinde ad Experimenta aptior. Porro, foraminis hujusce parallelogrammi loco, adhiberi poterit foramen triangulum, binis lateribus inter se aequalibus; cujus Basis, exempli gratia, sit circiter 1/, Unciae; altitudo autem, Uncia una aut plus eoEtenim hoc pacto, si Prismatis Axis sit parallelus ad Trianguli perpendicularem, Imago pt jam composita erit ex triangulis aequicruris ag, b h, c i, d k, el, fm, &c, aliisque innumeris intermediis triangulis, foramini triangulari Forma &Magnitudine respondentibus &inter duas lineas parallelas af &gm ordine continuo dispositis. Quae quidem Triangula a Basibus suis nonnihil inter se commixta erunt; a Verticibus autem, nequaquam.