Latin
100
Nicolas Biese, De natura libri V 100
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque loci vox multa significare videtur: primò positionem, deinde superficiem aliquid continentem, vt cùm dicimus quippiam in dolio repositum, cui tertiam hanc spatij significationem addere possumus: vt cùm dicimus in magnum locum aliquid extendi. Verum nos hîc non tam quęrimus, quid significet, quam quid locus sit in ipsa rerum natura, in qua quid seorsum spatium nullum sit, quo corpora continentur, sed quod omnia necessario sint corporibus plena, quodque corpora spatium omne dimensionemque producant, iam est manifestum. Cùm enim vacuum nec materia, nec forma, nec substantia, nec accidens sit, nec efficientem causam habeat, nec etiam finalem oportet, vt nihil, &nusquam sit: quòd omnia causae suae similitudinem gerant, quam non ens vllam habere nequit. Ideo, ne locus aliquis vacuus sit, natura varium instituit motum: quo cuncta innato principio feruntur ad fui conseruationem &perfectionem: quę vel est in vno quopiam, vel in vniuerso loco. Quia verò sine vniuerso nihil incolume esse potest, &vniuersum esse nequit incolume cum vacuo, hinc est, quòd omnia masint, etiam praeter suam naturam moueri, quam locum vacuum relinqui. Nam cùm oporteat vnum esse mundum, idque ratione primi efficientis atque finis, per ordinem nimirum continuum vel contiguum partium, eum ordinem, non entis, vacui scilicet, vicinitas diuelleret, &etiam motus analogiam tolleret, quam vniuersitas in omnibus partibus suis requirit. rursus, cùm vacui, hoc est, nihili, cum pleno, nimirum affirmationis cum negatione, nulla con paratio sit, quomodo celeritatis tarditatisque diuer sorum corporum, quae per inanitatem feruntur, vlla constitui poterit analogiam: cùm vacuum aequabiliter omnibus, hoc est, nullatenus alicui resistat: quomodo etiam per vacuum, quod positionis diffe rentias nullas habet, vlla poterit esse differentia mo tus: quę tamen iam est certa constituta. Quòd si va cuum, de quo loquuntur, non exterius in immensum diffusum, sed hisce corporibus est inclusum, qui fit, quod vnum corpus aliud excludat, quod quidem in vacuum internum, si quidem aliquod esset.