Latin
137
Nicolas Biese, De natura libri V 137
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd si verò aeternus esset mundus; aeternitatis extarent monumenta, quòd si vetustissimus esset, extarent vetustissima. Nunc contrà scimus inuentores omnium rerum humanarum iam pridem esse defunctos. Nam si ingruunt in orbem terrarum ingentes tum exundationes, tum conflagrationes quemadmodum est apud Platonem, semper tame oportet aliquem superesse, qui posteris transacti temporis memoriam tradat. Nam vnde alioqui restauratio generis humani, quod sponte prouenire nunquam videmus: quamuis aliter nonnunquam Platò iudicare videtur: cuius haec verba sunt in Timao. παλὶν δὴ ἀωθόπων ἐτῶν ὡσπὲρ νόσημα ἰκῥεφερόμενον ἀυτοῖς ρεῦμα ὀυράνιον, καὶ τοὺς ἀγραμμάτους ἔλιπεν ἡμῶμ. ὥστε παλὶν νέρυς ἐξ ἀρχῦς γίνεαθ, ουεὴν ἐιδιότες ὅεα ἂρ ἐν τοῖς παλαιοῖς χρόνοις. Rurius itaque consueris annis veluti morbus superuenit, caelestem fluxum afferens, &illiteratos relinquit homines: sic ut rursus iuuenes ex senibus facti, nihil eorum sciant, quae fuerunt temporibus antiquis. sed si mundus aeternus esset, cùm temporis tractu ingenia erudiantur, ab aeternitate tam rudes homines esse non potuissent, vt vel ferro vel lapidibus nihil relinquerent insculptum. Quid quod aeternitas honorem Dei minuit, quòd videatur mundi praesentiam, ad suam felicitatem desiderasse. Quid quòd vel animarum infinitudo per E iij inἈσ. . infinitas temporum periodos, vel transmigratio Py thagorica fuerit introducenda, qua decernentibus satis in aliud subinde corpus mentes, etiam è caelo, sint à summa sua felicitate praecipitandae: vel animae mortales sint alioqui constituendae. Ergo non tantum factus est mundus, sed etiam interibit: nam quod suapte natura non sit in posterum aeternus, etiam Plato satis intellexit, cùm inquit.