Latin
138
Nicolas Biese, De natura libri V 138
Unproofread scanNot analysed yet
θεοὶ θιῶντε ὑοί, ὧν ἐγὼ Λυμιουργὸς πατήρτε ἔργων, ἄ διʼ ἐμοῦ γινόμενα ἄλυτα, ἐμοοῦ γεθέλοντος. τὸ μὲν οὖν δεθὶν πὰν λυτὸν. Dij Deorumae que filij, ea opera, quorum ego pater &fabricator, mea voluntate nunquam dissoluentur, &tamen quidquid coniunctum est dissolui quoque potest. Verum quòd pulchrè concinnatum est &egregiè constitutum velle dissoluere, boni fabricatoris non esset. Ergo quandoquidem facti estis, immortales non estis: nec omnino non obnoxij letho. nunquam tamen dissoluemini: propterea quòd per meam voluntatem majus adhuc vinculum sortiti estis, quam sint ea vincula, quibus cùm produceremini, estis colligati. verum tantum Dijs Deorumque filijs immortalitatem pollicetur, non corporibus: quae non tantum suapte natura mortalia, sed Dei voluntate peritura scimus, quia tamen Dei voluntas non nisi ab ipso Deo rognosci potest, propterea quamdin fuerit, aut quomodo desinet, ingenio nostro cognoscere non licet. idque est, quod vir diuinissimut scribit. πίστα νεοῦμιν κατήρτισθαι τοὺς ἀιῶνας ῥήματίθιοῦ. fide intelligimus omnem aeternitatem diuino verbo productam. Ex scripturis verò sacris cognoscimus, non tantum esse factum mundum, sed eum non esse longaeuum: quod ignorauit Plato, qui longissimam eius aetatem fuisse putauit, &propter Dei bo nitatem, dicere videtur etiam eum, quamuis incorruptus suapte natura non sit, nunquam interiturum, Cùm tamen diuina bonitas diuersum postulare videatur.