Latin
139
Nicolas Biese, De natura libri V 139
Unproofread scanNot analysed yet
Nam hîc nihil est, quamuis in suo genere fic perfectum, quin illud absolutius congitare possimus ad quod tum reliqua rerum omnium, tum humanm natura potissimum adspirare debebat: quę, cùm rerum omnium sit finis, alioqui sua felicitate semper esset destituta. Cùm enim anima sola nequeat esse beata, sed corporis sui nouam diuersique generis coniunctionem requirat, illam nunquam per hane aeternitatem huius mundi consequeretur. Atqui nihil est tam secundum naturam, quàm vt vnumquodque tandem perueniat ad suum finem: &vt is etiam non sit admodum remotus. Propterea mundus in hoc statu non est factus longaeuus, sed tantae aetatis quae numerum constiturum &absolutum hominum recipiat, nec animas diutius quàm par est desiderato suo fine defraudet. Si verò longaeuior factus fuifset, cùm oporteat partes omnes in vnam quandam totius analogiam conspirare, debuissent etiam singulae in longiorem aetatem esse productae: quod quin ex hominum vsu non fuerit, hinc intelligere liceat, quod eorum finis in alia vita positus sit, &longaeuitas in plerisque sit hominibus ad vitia prona. Cum homines hîc multis iniurijs &calamitatibus obnoxij sint, &eorum causa cuncta fiant, oportet vt alium &alterius conditionis finem haec natura spectet: in quo bonis hominibus nulla mutatio sit in deterius, sed tantum in omnem perfectionem: quod fieri nequit, si non sit anima quandoque cum eodem, non tamen eiusdem naturae corpore, sed nullis amplius malis obnoxio coniuncta, &omnia tum consentiant in vnam perfectionem.