Latin
140
Nicolas Biese, De natura libri V 140
Unproofread scanNot analysed yet
Post hanc itaque rerum gerationem &corruptionem sequetur alius vniuersitatis iiij tatis status, in quo generationi corruptionique nul lus exit amplius locus: sed singula suis ordinibus fu tura sunt perfecta. Verum alia naturę cuiusque perfectio est, alia verò voluntatis gratiaeque diuinae. Quamuis itaque secundum suam naturam omnia tum futura sunt incorrupta, cùm anima, veluti nuda, virtutum ornamenta gratiaeque diuinae requirat, huius absentia perpetua maximum haberi debet malum: praesertim in ijs, qui cum naturae praestantiorem ordinem consecuti sunt, voluntatum gratiaeque Dei possideant vltimum locum. consequitur autem quisque gratiam diuinam eius coniunctione, per quem vniuersitas vniuersa voluntate Dei velut est adumbrata: sine quo vt nihil esse: quemadmodum nec vmbra sine corpore: ita nec eius participatu destitutus, in quo felicitas omnis, quisquam felix esse potest: coniungitur autem cum eo per vnum consensum quem fidem &amorem appellant. Itaque, in illa praesertim vita sequenti, gratiae diuinae priuatione nihil detestabilius esse potest: quemadmodum nec in hac natura priuatione formae quidquam ingratius habetur. Sed nihilominus pulcherrimus ordo, diuinae prouidentię consentaneus, perpetuo seruatur, in quo quidam supremum, quidam infimum locum tenent. Quòd autem quidam inferiorem obtineant, cùm consequi potuisset superiorem, illis quidem malum est, cuius tamen Deus non sit auctor; &interim est alijs ac vniuerso bonum. verum priuationi tum ad habitum nullus patebit regressus, nec per priuationem &potentiam vlla noua generatio fiet. sed alterationis &positionis mutationes atque perseuerationes nihilominus esse poterunt: quae tamen motu corporum caelestium non mensurentur: tum quod corpora cęlestia non mouebuntur, cùm corum eorum motum illa natura non requirat, tum quod motus illorum sequentis vitae corporum tempore perinde non habebit opus. verum nos de hac mundi constitutione nunc agimus, quae loco tempore. que est finita: praeter quam, cùm nunc alia nulla sit nec tempus, nec locum, nec aliquid tempus &locum significans proferre non decet: cùm praeter hanc mundi constitutionem nihil sit, quod per haec verba significari possit.