Latin
CAPVT II
Nicolas Biese, De natura libri V 292
Unproofread scanNot analysed yet
Cumque quatuor in vniuersum genera motus sint, qualitaris, quod alterationem vocant, generationis &corruptionis substantiae, translationis de vno loco in alium, &postremo quantitatis, quod genus motus appellant augmentum &diminutionem. Alteratio generationem &corruptionem, loci verò mutatio praecedit augmentum &diminutionem. Nam singulae formae genitae suas qualitates requirunt: quibus destitutae subito corrumpantur. Et cum aliquod corpus motu per locum ad aliud accedit, vel ab eo discedit: &in vnum cum eo coniungatur, vel ab eo separetur, hoc protinus reddi maius aut minus est necesse: proptereaque inter actiones corporis humani qualitatis locique mutationem hic praecipue perpendandam esse putamus. Quoniam autem sanitas est consuetudo corporis, cum in similaribus, tum instrumentarijs, qua secundum naturam actiones edantur, fit vt partes similares, per qualitates aut formas elementorum potius alterationi, instrux mentariae motui per locum sint destinatae: quanquam in ijs vtrisque mutuam etiam operam vtraeque praestant. Nam temperatura quoque est causa motus per locum, vel anima potius per temperaturam: vt dum ossium musculorumque duritie atque flexibilitate, LIB. IIII. CAP. III litate, corpus nostrum transfertur, &aliarum partium firmitudine tum alimentum distribuitur, tu excrementum dimouetur.