Latin
CAPVT IIII
Nicolas Biese, De natura libri V 322
Unproofread scanNot analysed yet
Is verò quem affert fuligo, praeter naturam est: sed haec statim expellitur cordis constrictione. Ita quicquid immoderatum est aëris moderati inspiratio potest moderari. Si verò quaepiam aliae caloris immoderatioris causae se coniungant, reddent motum cordis maiorem, citiorem &frequentiorem: vt scilicet copiosioris aëris attractio atque fuliginis expulsio, calorem temperet, etiam eum, qui magnitudine, celeritate, frequentiaque motus corporis prouenire potest. Ad distributionem verò caloris atque spiritus praecipuè motus cordis est institutus, ac vt haec in vniuersum corpus aequabiliter fieret, ob id, cor in medio corporis fuit à natura constitutum. nam sinister ventriculus sinistrum latus, mucro solidior potius dextrum latus, septum cordis medium locum occupauit. Haec ratio facultatis atque motus vitalis esse videtur circa quam etiam animosa facultas, &actio in affectibus posita versatur: quae quamuis ad iram &metum potius referatur, tamen laetitiam, aegritudinem, spem &reliquos affectus, qui specie boni maliue praesentis aut futuri proueniunt, comprehendit. De affeLIB. IIII. CAP. VII. De affectibus animorum. εστν ν7σιι. CAP. VII. Vòd maximis partium corporis consensus sit, &maximè quidem pręcipuarum est manifestum.