Latin
30
Nicolas Biese, De universitate libri tres 30
Unproofread scanNot analysed yet
si dicant immutabilem Dei voluntatem, cùm effectum causae suae similitudinem gerat, operis noui fabricatricem esse non posse: respondebimus perpetuam fuisse voluntatem huius effecti, ijs temporis &loci spacijs circumscripti. Cur igitur nec maior nec antiquior factus mundus, ignoramus, quod autem finitus sit &non longaeuus scimus, nec vel ante vel extra, quę rerum natura non admittit dicere vel intelligere debemus: sed Deum natura non tempore mundo priorem esse pronunciabimus, quoniam ante hunc mundum tempus nullum fuit. et,