Latin
30
Nicolas Biese, De universitate libri tres 30-2
Unproofread scanNot analysed yet
Isto principio constructa est machina mundi.
Hoc semper medio consistit in aequore tellus
Atque aër vasto spacio se effundit inanis.
Hoc etiam excelso se vertunt sidera caelo,
Cunctaque sunt varijs pulchrè distincta figuris
Gemmae, herbae, stirpes, animantia, denique rerum
Haec series, totum latè digesta per orbem.
Quanquam hîc inter se tradunt diuersa magistri
Naturae, hîc varias peperit sapientia sectas
Humana obtusis oculis vix crassa propinquo
Cernitis aspectu. longo at quae tramite distant
Paruaque sunt, fugiunt aciem, nisi luce iuuetur
Perspicua, in minimos longosque subire recessus
Quae sciat, &vultus abstrusi ostendere veri.
Hac opus est, claras cupias si cernere formas
Rerum