Latin
LIBER
Nicolas Biese, De universitate libri tres 90
Unproofread scanNot analysed yet
Perdat. sed rursus certo medicamine multos
Sanat: sic Phoebum hunc, interdum &Apollona dicunt. a
Purpureo magnus Phaethon indutus amictu est
Distinctumque gerit nitidis diadema lapillis:
Et quanquam dextra tonitru cum fulmine vibret,
Imperio placido potius tamen omnia ducit.
Iustitiae sceptro totum moderatur Olympum.
In primis rigidi suadente cupidine regni
Vllam non voluit prolem superesse Prometheus
Ne quae fortè patrem regni spoliaret honore:
Iupiter at fausto recturus numine mundum
Expositus, tandem reiecit ab orbe parentem.
Coniugio fruitur magnae Iunonis, &almus
Omnibus est, recreans felici lumine terras.
Hic rerum dominos pulchra virtute coronat.
Prolificamque facit longaeua in tempora vitam.
Hesperios. Gallosque regit, confinia Reni,
Et regnum latè pingues extendit in ortus.
Sed nunc aspicias durorum facta virorum.
Ecce homines feruens quorum praecordia bilis
Vrit, &exagitat corpusque animumque furore
Indomito, pallet facies &lumina toruam
Effundunt rabiem, toti rapiuntur in arma.
Praelia nempe placent, fremitus, periuria, furta,
Raucè stridentes litui, clangorque tubarum
Horridus, &strictum penitus per viscera ferrum.
Iam