Latin
LIBER
Nicolas Biese, De universitate libri tres 91
Unproofread scanNot analysed yet
Iam iam tela volant: iam fumo &puluere caelum
Obtegitur. radijs candent adamantina corda
Martis, qui stimulos vltro properantibus addant.
Mars semper rapidus semper furibundus &atrox.
Iam cohibete viri ferrum, sat in orbe doloris.
Hactenus omnia sunt tetra subuersa ruina.
Cuncta cadant ferro &flamma. perdit furor
vna
Hora, ars quod multis virtusque parauerat annis.
Inde fames atque inde lues grassatur in omnes
Relliquias. bellum tantorum est causa malorum.
O miseros homines, quibus est discordia curae.
Cunctorum vires etenim concordia fulcit,
Nec pugnare licet, nisi cùm pugnare necesse est.