Latin
EXPLICATIO FIGURAE
Niels Stensen, Observationes anatomicae 43
Unproofread scanNot analysed yet
Borrichio, me praesente, in vivo cane voluit demonstrare, ut mirer D. Deusingium in chyli nomine ex Bilsii mente explicando occupatum, Bartholinum iniquae postulationis accusare. De illo enim humore loquitur, qui in lacteis mesenterii continetur, &quem inde ex parte per lymphatica in hepar deferri Bilsius demonstrandum suscepit. §. 43. Primum quod attinet, non dubito, quin longô usu comparata in secando agilitas multum praestare possit, &magnam illum hac in parte laudem meruisse, ultro largior; credoque, si empiria illius, cum Deae omnibus bonis adversae genua inceraret, divinae sophiae litasset, cumque convitiorum plaustra, nescio unde, conveheret, rationibus se armasset, incrementa Medicinae multum fuisse promoturam. Quod verò tam altô supercilio reliquos omnes despicit, &ipse sibi imperium in omnes arripit, vereor, ne Tragico comicam fabula haec catastrophen tandem sit habitura. §. 44. In altero ejus argumento ipsum experimentum examen meretur: ratio enim, cur aliorum experimenta contrarium ostendentia, quae per ligaturas fiunt, rejiciat, tanti non est, quod &ipse fatetur, qui contrarias rationes allatas quotcunque unô argumento excipit, dum errantium verba esse dicat, &reclamantibus experimentum suum opponat. Aderam semel cum in dissecto cane lymphae motum in hepar ostendere vellet, sed fateor tantâ cum celeritate haec acta, ut nec mei, nec aliorum, qui aderant, oculi motum illum dignoscere potuerint.