Latin
EXPLICATIO FIGURAE
Niels Stensen, Observationes anatomicae 44
Unproofread scanNot analysed yet
Sed licet ipse non viderim, ideo tamen phaenomenon negare nolo, cum non una ejus ratio possit dari. Scimus, quàm parum oculis credendum in rebus quae magnacum celeritate peraguntur, licet ipsas nudas intueamur: quantò minus hic, ubi non humoris, sed tunicae tantùm, motum videmus: compressa quidem &applicata sibi vasis latera, à se invicem recedere videt, inde, prout motus hic à superiore, vel inferiore parte primùm observatur, humorem sursum deorsumve ferri concludit, sed quam validô tibicine haec nitantur, quilibet in opticis leviter versatus facilè videt: possent enim eô modo digitis solis tractari vasa, ut licèt deorsum feratur humor, tunicae tamen ab inferiori parte inciperent à se recedere, &in tumorem elevari, adstantesque artis ignari ascendere humorem certô affirmarent. Quid quod tunicae vasorum tam longô tempore cylindraceae rotunditati assuetae, si complanentur, licet nullus adsit humor, sponte resiliant, &quidem ab illa parte incipiendo, quae ab ultima compressione est remota. Licet itaque hinc pateat in prementis potestate esse quemlibet motum spectatoribus exhibere, nolo tamen argumentum hoc in praesens urgere. Sed largiar ei post compressionem revera ascendere humorem, ostendamque posse violento motu non obstantibus valvulis lympham versus hepar, chylum versus glandulas lumbares, sanguinem versus glandulam colli in vasis lymphaticis propelli.