Latin
EXPLICATIO FIGURAE
Niels Stensen, Observationes anatomicae 45
Unproofread scanNot analysed yet
Quae experimenta ut melius percipiantur, ostendam talem vasorum esse constructionem, ut cuivis patere possit, rationi non repugnare contrarium in eodem vase motum, ita tamen, ut eorum unus naturae sit consentaneus, alter verò non nisi ab illis, quae naturam impediunt, expectandus. §. 46. Si nullas in lymphaticis valvulas supponeremus, ut facit Billius, qui praeter unam in thoracico ductu observabilem, nullas agnoscit, &Clarissimo Henrico à Moninichen me praesente dixit, se scriptis suis subsignaturum, falsum se fuisse, solumque Moinichenium naturam nosse, si ullae, praeter praedictam, in lymphaticis essent valvulae: facilè esset rationem dare cur versus hepar videatur ascendere lympha in illo experimento; cum enim lento motu ab hepate procedat, celeri autem agitatione, qui in vase est versus inferiora propellatur, ipsae tunicae ad naturalem rotunditatem resilientes, cum ab hepate tantum istâ celeritate accipere nequeant, faciunt, ut, quod versus inferiora protrusum, ne ulterius pergat, incumbentium intestinorum pondere impeditur, sensim ascendat capacitatem vasis repleturum. Non itaque mirum posse violento motu versus originem propelli lympham, si nullas supponamus valvulas. Sed &licet adsint valvulae, ut revera adesse paulò post demonstrabo, poterit illis non obstantibus in contrarium moveri humor, si vis accesserit. §. 47. Valvulae cum nil sint, nisi tenuissimae quaedam membranulae semilunares alterutri venarum lateri affixae, patet illas, quamdiu sunt integrae, &expansae, contrarium contenti motum impedire, si verò vase compresso &expresso contento, lateri, cui annexae sunt, applicentur, officio suo non fungi; sed vase, sive proprio nisu, sive pressi humoris vi resiliente, humorem, ut magis mobilem, facilius sursum ascendere, quàm à latere venae recedere adhaerentem valvulam.